Storieta
English
Sign up

The opening · free to read

ILLVSTRI et in primis generoso Domino, Domino Carolo, Baroni à Zerotin, Namestij, Rosicij, Brandaïsij, Domino, Theodorus Beza S.P. in Domino.

Tuorumne magis in te instituendo sapientiam, an tuam in discendo diligentiam admirer nescio, Illustris Domine Baro. Nam illi profectò sapientissimè iudicarunt nobilibus præsertim viris necessariam esse exterarum quoque rerum cognitionem, quæ neque certiore vlla ratione, neque gratiore vllo labore, quàm ipsarum regionum ac gentium inspectione comparatur, modò sanum quidem iudicium adhibeatur, tum in ijs fugiendis quæ nunquam vidisse præstiterit, tum in ijs obseruandis quorum notitia pietas, cæteræque virtutes cum ætate adolescant. Tum verò vicissim, diuino quodam beneficio, & præstantissimi viri tuíque monitoris Venceslai Lauinij consilijs fretus, vsque adeò tibi non defuisti, vt paucissimos esse arbitrer, vel ex majoribus etiam natu, tecum in hac adhuc tenera ætate, siue peregrinarum linguarum peritia, siue variarum terra maríque gentium notitia conferendos. Quòd sit reducem in patriam tam preciosis vndique conuectis mercibus locupletem cernere vel illi nunquam satis laudato viro illustri tuo parenti, Domino Iohanni procerum Marchionatus Morauiæ præcipuo, vel omni virtute multo etiam magis quàm genere nobilitate patruo itidem tuo D. Iohanni conspicere licuisset, Deus bone, quanta illi te lætitia, tota ipsis congratulante patria, excepissent? At illos Deus Opt. Max. in meliore nunc quiete collocauit. Patria verò te, sat scio, & in ea quidem imprimis illustris ille Dominus, Dominus Fridericus, alter ex tuis duobus patruis adhuc per Dei gratiam superstes, velut intentis in te oculis, expectat: illud nimirum sperans, in quo spem illius (fauente Deo) non modo sustinebis, sed etiam longè latéque superabis: fore nimirum vt, peracta tandem vsque adeò diuturna peregrinatione, majores illos tuos, splendida Morauiæ & vicinarum regionum lumina, præsertim quod ad pietatem, cæterásque veras virtutes, attinet, re diuiuos in te conspiciat: & reipsa, magno cum ornamento & emolumento suo, donis in te singulari Dei beneficio collatis aliquando perfruatur. Et hæc quidem Deus Opt. Max. vtinam rata & firma esse velit. Cæterùm cùm hanc quoque Ciuitatem & Ecclesiam tum præsentia tua cohonestaris, tum etiam plurimis honestissimis exemplis illustraris, putaui tibi minimè fore ingratum, si te à nobis discedentem aliquo genere officij prosequerer. Præbuit autem mihi argumentum tua in Franciam suscepta profectio, cuius occasione cùm multa mihi à multis jam annis de Francico idiomate meditata in mentem venissent, & te cognoscendæ quoque illius linguæ summo teneri desiderio animaduertissem: hisce ferijs vindemialibus illa tibi & alijs aliquot nobilibus Germanis priuatim exposui, quæ nunc ad te recognita & emendata mitto, vt quum in Franciam veneris, vsu ipso agnoscas, quæ quibusdam regulis à me non temerè obseruata comperies. Quòd si quis erit qui scriptiunculam istam, vt neque professioni neque personæ meæ conuenientem reprehendat, illum cogitare velim, aliud esse, animi gratia, nonnihil exspatiari, quàm extra viam aberrare. Et præterquàm quòd in homine Franco probandum etiam videtur ruentis Francicæ linguæ fulciendæ studium, possum ego me tum Platonis de literarum elementis in Cratylo tam subtiliter disputantis, tum etiam Cæsaris maximi viri exemplo tueri, cui in maximis etiam occupationibus tantum fuit ocij, vt de recta Latine loquendi ratione accuratissimè scriberet. Sed vtcunque ista veluti ludibundi animi commentatio à cæteris accipiatur, augurari libet, futurum vt tibi, cui propriè scripta est, totíque adeò Germanorum genti non improbetur. Bene vale Illustris Domine Baro. Iesus ille seruator tuæ /eugenei kai exochô/ iuuentuti magis ac magis benedicat, téque spiritu Sancto suo foris ac domi tueatur. Ex musæo nostro, Calendis Septembris anno vltimæ Domini Deíque nostri patientiæ, 1584.

DE FRANCICÆ LINGVÆ RECTA PRONVNTIATIONE.

Quam vulgo Gallicam linguam appellant, ego in hoc scripto Francicam voco, non à Francis Germaniæ populis ortam, sed ex quo Galliæ regnum, omnium gentium velut commune emporium, in Franciæ nomen vltro concessit, ex cæterorum penè idiomatum commixtione satam, ac tandem sic excultam & auctam, vt à plurimis eius cognitio, tum propter sermonis elegantiam, tum etiam propter commercij vtilitatem hodie expetatur. Eius autem rectam pronuntiationem duo præcipuè reddunt exteris hominibus difficilem. Vnum, quòd vnaquæque gens in natiuo suo idiomate peculiare quiddam obseruet, ad cuius normam dum peregrinas etiam linguas vitiosè inflectit, ita fit vt Germani Germanicè, Angli Anglicè, Franci Francicè, Latinas voces enuntient tam variè, vt eruditæ quidem aures, quarum superbissimum est iudicium, grauiter offendantur: vulgus autem imperitum totidem linguas audire sibi meritò videatur. Alterum, quòd ita Francica lingua scribi consueuit, vt quanuis exprimendis suis sonis singulæ sint propriè in omnibus linguis excogitatæ literæ, tamen pronuntiatio scriptioni in plerisq. vocibus minimè respondeat. Nam & plurimæ sunt prorsus omittendæ, & vnius eiusdémque literæ non idem vbique sonus auditur, cuius rei conabimur suo loco rationem & vsum ostendere. Hæ verò difficultates aliquatenus quidem regulis quibusdam obseruatis quas mox trademus, sed vsu potissimùm ipso superantur, qua in re tamen maximo iudicio & delectu opus est. Etsi enim ex Francici regni prouinciis aliæ aliis minus impurè loquuntur, nullam tamen in iis ne vrbem quidem inueneris quæ suis quibusdam pronuntiationis næuis non laboret, quos passim etiam deinceps annotabimus. Ac fuit quidem tempus, sub Francisco videlicet illo Rege, quem meritò liceat bonarum literarum parentem vocare, quum puram Francicæ linguæ pronuntiationem ex ipsius aula petere licuit. Ab eius autem obitu sic paulatim vnà cum moribus immutatam fuisse Francicam totam linguam constat, vt vix ac ne vix quidem appareat vbi tandem ipsius puritas delitescat. Illius certè quidquid hodie superest, partim pauculæ seruant antiquum obtinentes familiæ, & homines bonis literis exculti: partim adhuc Senatus Parisiensis subsellia sonant, quanuis eò quoque paulatim serpat illa vitiosæ pronuntiationis contagio: vsque adeò nihil est in rebus humanis quod non sit mutationi, ac tandem interitui, necessitate quadam ineuitabili, obnoxium. Me verò, quomodo purè & eleganter loquentes maiores ab ineunte iuuentute audiui & attentè obseruaui, hac etiam in re iuuerit meam in Francos meos pietatem fuisse pro viribus testatum. Rem igitur ipsam aggrediamur.

Regulæ quædam generales Francicæ discendæ pronuntiationis.

Primùm igitur cognito vero pronuntiandarum literarum sono, reliquæ literæ scriptæ quidem ac minimè proferendæ, quas quiescentes voco, accuratè sunt cognoscendæ, & à pronuntiandis dignoscendæ, Deinde non modò verus singularum literarum tenendus est sonus, sed etiam curandum ne qua putidè & duriter sonet, imò vt omnes molliter & quasi negligenter efferantur: omnem pronuntiationis asperitatem vsque adeò refugiente Francica lingua, vt exceptis cc vt acces, accessus: m m, vt somme: n n, vt Annee, annus: r r, vt Terre, terra: nullam geminatam consonantem pronuntiet. Postremò Italis quidem vt Francicam linguam rectè sonent, cauenda est illa in pronuntiando grauitas quæ in penultimarum præsertim syllabarum productione sentitur: Germanis autem multo etiam magis fugienda est tum illa tarditas in singulis penè dictionibus vocem sistens, & tandem in extrema periodo quasi pondere quodam delassatam præcipitans, tum etiam in literis nimium fortiter exprimendis asperitas summopere vitanda. Francorum enim vt ingenia valde mobilia sunt, ita quoque pronuntiatio celerrima est, nullo consonantium concursu confragosa paucissimis longis syllabis retardata: eodem tenore denique volubilis: consonantibus, si dictionem aliquam terminarint, sic cohærentibus cum proximis vocibus à vocali incipientibus, vt integra interdum sententia haud secus quàm si vnicum esset vocabulum efferatur. Exempli gratia, tota hæc sententia, Ie parleray demain à vous à bon escient à huict heures du matin, etsi syllabis nouendecim, tamen breuibus omnibus constat, éstque vno ac eodem tenore quasi connexis inter se pro celeumaticis enuntianda, in qua linguæ volubilitate vt plurimis aliis in rebus mira quædam est inter Grecum & Francicum sermonem similitudo. Hoc igitur imprimis est Germanis prouidendum & attentissimè obseruandum, vt sese huic volubilitati quàm studiosissimè assuefaciant.

Sunt autem Francis literæ viginti & vna. Nam duarum quæ à nonnullis adiiciuntur vna quidem nempe k, nullius est vsus, vt scribi quidem Francica lingua ab omni penè æuo consueuit: altera verò nempe y quam i Græcum appellant per inscitiam irrepsit, quum sit duplex ii vocale, vt suo loco ostendemus. Harum autem characteres, non ij quibus Typographi vtuntur siue Romani, siue Italici, siue Gotthici quos vocant, sed hi sunt verè Francici quos subieci cum Græcis, à quibus manifestè sunt plerique desumpti, vt mirari nonnulli desinant repertas à Cæsare in Heluetiorum castris tabulas Græcis literis exaratas.

Græci Verè Francici characteres. characteres.

/A a/ A a a /B b/ B b b /K k/ C c c /D d/ D d d d d /E e/ E e e e /Ph ph/ F f G g g H h h /I i/ I i

/L l/ L l l /M m/ M m m m /N n/ N n n n /O o/ O o P p Q q R r r /S s/ S s /T t/ T t tt V v v u u /X x/ X x

/Z z/ Z z.

De vocalium Francicarum pronuntiatione.

In his literis vocales Franci quinque numerant, vt Græci & Latini, de quarum pronuntiatione sic ego quidem, nullo cuiusquam præiudicio, existimo.

A a a.

Hæc vocalis sono in radice linguæ solis faucibus formato, ore hiante clarè & sonorè à Francia effertur, quum illam Germani obscurius & sono quodam ad quartam vocalem o accedente pronuntient, in eo etiam interdum peccantes quòd illam intra dictiones quasdam expungant, vt quum Ieruslem dicunt tribus syllabis pro Ierusalem quatuor syllabarum.

E e e e.

Altera hæc vocalis proprium & vnicum verum habere sonum debuit quem efficit linguæ mucro dentibus mediocriter hiantibus, vocem articulatam plectri vice moderans, vt in his vocibus Latinis legere, viuere, docere propriè sonat. Franci Grammatici eruditiores e clausum vocant alij e productum, sed perperam. Nam interdum quoque corripitur vt in penultima dictionis Alteré siticulosus: quæ dictio est Dactylica, & in aliis quamplurimis. Alter tamen eius sonus est is propriè qui est diphthongi ae sono ex a & e temperato: quo modo vsus obtinuit vt Latinè quoq. pronuntietur, nescio tamen quam rectè, quoties hæc vocalis cum l vel r, vel s, vel t cohæret, vt in prima syllaba dictionum Tellus, Fel, Mel, Terra, Ter, Quater, teres, &c. itémque ante ct vt Tectum: & gm vt Tegmen, quem sonum Franci e apertum vocant, & eodem sono atque diphthongum aï exprimunt, vt Estre, Feste, terre, elle, perinde ac si scriptum sit, Aistre, Faiste, Tairre, Aille, vt scribitur & pronuntiatur maistre, faiste, aise.

Tertius huius vocalis sonus Græcis & Latinis ignotus, is ipse est qui ab Hebræis tribuitur puncto quod Seua raptum vocant: Galli verò E foemineum propter imbecillam & vix sonoram vocem appellant, quæ litera propterea neque in pentametris quarto loco, neque sexto loco in hexametris versibus admittitur, & versus omnes in illam desinentes hypermetri habentur. Itaque dictionem nunquam hic sonus inchoare potest, vtpote qui semper vel à consonante præcedente pendeat, vel si nulli consonanti subiiciatur, præcedentis vocalis sit veluti productio quædam: vt amie amica: aimee amata, ioue gena. Dicemus autem in litera n & diphthongorum tractatu de peculari quodam huius vocalis vsu in tertiis pluralibus verborum personis. Sunt verò tres isti huius literæ soni accuratè dignoscendi, ne cum Aquitanis vel actiua verba infiniti modi vt Aimer amare: Disner, prandere: parler, loqui: vel pluralis numeri seu nomina, vt Bont[e]s bonitates: seu participia passiua, vt Lass[e]s, lassati, quæ omnia per e clausum non autem apertum efferenda sunt, vnde isti duri & Francicis purgatis auribus intolerabiles rythmi à doctissimis etiam poëtis Aquitanis vsurpati, quibus inter se conferunt disputer, & Iupitèr: hiuer & arrivèr: parler & par lair, lasses & Vlissès: asses & accès. Quod si obtineri possit vt huic triplici sono triplex hic character attribuatur, nempe e pro hac litera clauso sono & masculo efferenda: e pro infracto & lenissimo huius literæ sono: e denique pro diphtongo æ, magnopere tum ipsis Francis plerisque tum in primis peregrinis cautum esset. Alij præterea duo sunt soni huius literæ sed prorsus adulterini, & paulatim mutata quidem pronuntiatione, sed eadem manente scriptura, in Francicam linguam inuecti. Coalescens enim e in eandem syllabam cum m, vt temporèl temporalis, vel n, siue sola & sonora vt i'enten, ego intelligo: siue adiuncto d vt entend, intelligit: vel vt content, contentus: pronuntiatur vt a. Itaque in his vocibus constant, constans: & content, contentus, An, annus, & en, in, diuersa est scriptura, pronuntiatio verò recta, vel eadem, vel tenuissimi discriminis, & quod vix auribus percipi possit. Excipe quatuor has voculas, ancien trissyllabum, antiquus: lien vinculum, & moiien, medium, fi[e]nt fimus, dissyllaba: & quotidien quotidianus, quatuor syllabarum: denique omnia gentilia nomina, vt Parisien Parisiensis: Sauoïsien Sabaudiensis: in quibus e clausum scribitur & distinctè auditur, i & e nequaquam in diphthongum conuenientibus. Sed & Picardi veterem hîc quoque tum scripturam tum pronuntiationem retinuerunt, adeò quidem vt etiam scribant & pronuntient ceens, hic intus: dedens, intus: leens, illic intus: quum reliqui Franci scribamus & pronuntiemus ceans, dedans, leans: Alter huius literæ sonus adulterinus est idem atque literæ i geminatæ duplicis, in vnam tamen syllabam coalescentis, quanuis scribatur i[e], litera n sequente atque dictionem finiente. Sic in his monosyllabis rectè pronuntiatis accidit, bien bonum, vel benè: chien canis: Chrestien Christianus dissyllabum: mien meus, rien nihil: sien suus: tien tuus vel tene, cum compositis: vien venio, vel veni cum compositis: quæ omnia vocabula sic à purè pronuntiantibus efferuntur ac si scriptum esset i duplici biien, chiien, &c. Pictones tamen veterem pronuntiationem per e clausum retinuisse videri possent, nisi e in a mutarent, vt ils disant, ils parlant. Sed in earundem vocum foemininis e clausum restituitur: scribimus enim & efferimus chi[e]ne, canis foemina, Chrestiené, Christiana: quanuis Chrestienté Christianitas, pronuntiemus Chrestient[e]: miené, mea, siené sua: tiene, tua & teneat, viene veniat.

The book keeps going

Keep reading, and see it illustrated

Reading is free forever. Sign up and watch scenes appear while you read.

Illustrated scene from Pride and PrejudiceIllustrated scene from Alice's Adventures in WonderlandIllustrated scene from The Adventures of Sherlock Holmes

Scenes Storieta drew for other classics.

New illustrated classics

A new classic, drawn, in your inbox.

Once or twice a month: the latest books to get full character casts, scene art, and free comic editions. No account needed.