Storieta
English
Save & sign up

The opening · free to read

5] qui nobis coniuncti sunt, perinde ut alii Electores et Principes et Status ad praedicta [*praefata] comitia evocati sumus [simus], ut Caesareo mandato abedienter obsequeremur, mature venimus Augustam et, quod citra iactantiam dictum voumus, inter primos affuimus.

6] Quum igitur V.C.M. Electoribus, Principibus et aliis Statibus Imperii etiam hic Augustae sub ipsa initia horum comitiorum inter cetera proponi fecerit, quod singuli status imperii vigore Caesarei edicti suam opinionem et senteniam in Germanica et Latina lingua proponere debeant atque offere;

7] et habita deliberatione proxima feria quarta rursum responsum est, V.C.M. nos proxima feria sexta artiulos nostrae confessionis pro nostra parte oblaturos esse: ideo, ut V.C.M. voluntati obsequamur,

8] offerimus in hac religionis causa nostrorum concionatorum et nostram confessionem, cuiusmodi doctrinam ex Scripturis Sanctis et puro Verbo Dei hactenus illi in nostris terris, ducatibus, ditionibus et urbibus tradiderint ac in ecclesiis tractaverint.

9] Quodsi et ceteri Electores, Principes ac Status Imperii similibus scriptis, Latinis scilicet et Germanicis, iuxta praedictam Caesaream propositionem suas opiniones in hac causa relgionis produxerint:

10] hic nos coram V.C.M. tanquam domino nostro clementissimo paratos offerimus, nos cum praefatis Princi;ibus et amicis nostris de tolerabilibus modis ac viis amice conferre, ut quantum honeste fieri potest, conveniamus, et re inter nos, partes, citra odiosam contentionem pacifice agitata, Deo dante, dissensio dirimatur et ad unam veram concordem religinem reducatur;

11] sicut omnes sub uno Christo sumus et militamus et unum Christum confiteri debemus, iuxta tenorem edicti V.C.M., et omnia ad veritatem Dei perducantur, id quod ardentissimis votis a Deo petimus.

12] Si autem, quod ad ceteros Electores, Principes et Status, ut partem alteram, attinet, haec tractatio causae relgionis eo modo, quo V. C. M. agendam et tractandam sapienter duxit, scilicet cum tali mutua praesentatione scripturm ac sedata collatione inter nos non processerit, nec aliquo fructu facta fuerit:

13] nos quidem testatum clare relinquimus, hic nihil nos, quod ad Christianam concordiam (quae cum Deo et bona conscientia fieri possit) conciliandum conducere queat, ullo modo detrectare;

14] quemadmodum et V. C. M., deinde et ceteri Electores et Status Imperii et omnes, quicunque sincero relgionis amore ac studio tenentur, quicunque hanc causam aequo animo audituri sunt, ex hac nostra es nostrorum confessione hoc clementer cognoscere et intelligere dignabuntur.

15] Quum etiam V. C. M. Electoribus, Principibus et reliquis Statibus Imperii non una vice, sed saepe clementer significaverit et in comitiis Spirensibus, quae anno Domini cet. XXVI. habita sunt, ex data et praescripta forma Vestrae Caesareae instructionis et comissionis recitrari et publice praelegi fecerit:

16] V. M. in hoc negotio relgionis ex causis certis, quae V. M. nomine allegatae sunt, non velle quidquam determinare, nec concludere posse, se apud Pontificem Romanum pro officio V. C. M. diligenter daturam operam de congregando concilio generali.

17] Quemadmodum idem latius expositum est ante annum in publico proximo conventu, qui Spirae congregatus fuit.

18] Ubi V. C. M. per Dominum Ferdinandum, Bohemiae et Ungariae Regem, amincum et dominum clementem nostrum, deinde per Oratorem et Commissarios Caesareos haec inter cetera proponi fecit, quod V. C. M. intellexisset et expendisset Locum-tenentis V. C. M. in Imperio et Praesidentis et Consiliariorum in regimine et Legatorum ab aliis Statibus, qui Ratisbonae convenerant,

19] deliberationem de concilio congregando, et quod iudicaret etiam V. C. M. utile esse, ut congregaretur concilium, et quia causae, quae tum tractabantur inter V. C. M. et Romanum Pontificem, vicinae essent concordiae et Christianae reconciliationi, non dubitaret V. C. M., quin Romanus Pontifex adduci posset ad habendum generale concilium:

20] ideo significabat se V. C. M. operam daturam, ut praefatus pontifex maximus una cum V. C. M. tale generale concilium primo quoque tempore emissis litteris publicandum congregare consentiret.

21] In eventum ergo talem, quod in causa religionis dissensiones inter nos et partes amice et in caritate non fuerint compositae, tunc coram V. C. M. hic in omni obedientia nos offerimus ex superabundanti comparituros et causam dicturos in tali generali, libero et Christiano concilio, de quo congregando in omnibus comitiis imperialibus, quae quidem annis Imperii V. C. M. habita sunt, per Electores, Principes et reliquos Status Imperii semper concorditer actum et congruentibus suffragiis conclusum est.

22] Ad cuius etiam generalis concilii conventum, simul et ad V. C. M. in hac longe maxima et gravissima causa iam ante etiam debito modo et in forma iuris provocavimus et appellavimus.

23] Cui appellationi ad V. C. M. simul et concilium adhuc adhaeremus, neque eam per hunc vel alium tractatum (nisi causa inter nos et partes iuxta tenorem Caesareae proximae citationis amice in caritate composita, sedata et ad Christianam concordiam reducta fuerit) deserere intendimus aut possumus;

24] de quo hic etiam solenniter et publice protestamur.

Art. I. De Deo.

1] Ecclesiae magno consensu apud nos docent, decretum Nicaenae synodi de unitate essentiae divinae et de tribus personis verum et sine ulla dubitatione credendum esse,

2] videlicet, quod sit una essentia divina, quae et appellatur et est Deus, aeternus, incoporeus, impartibilis, immensa potentia, sapientia, bonitate, Creator et Conservator omnium rerum, visibilium et invisibilium;

3] et tamen tres sint personae eiusdem essentiae et potentiae, et coaeternae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus.

4] Et nomine personae utuntur ea significatione, qua usi sunt in hac causa scriptores ecclesiastici, ut sinificet non partem aut qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit.

5]Damnant omnes haereses, contra hunc articulum exortas, ut Manichaeos, qui duo principia ponebant, bonum et malum, item Valentinianos, Arianos, Eunomianos, Mahometistas et omnes horum similes.

6] Damnant et Samosatenos, veteres et neotericos, qui, quum tantum unam personam esse contendant, de Verbo et de Spiritu Sancto astute et impie rhetoricantur, quod non sint personae distinctae, sed quod Verbum significet verbum vocale et Spiritus motum in rebus creatum.

2] quodque hic morbus seu vitium originis vere sit peccatum, damnans et afferens nunc quoque aeternam mortem his, qui non renascuntur per baptismum et Spiritum Sanctum.

3] Damnant Pelagianos et alios, qui vitium orignis negant esse peccatum et, ut extenuent gloriam meriti et beneficiorum Christi, disputant hominem propriis viribus rationis coram Deo iustificare posse.

Art. III. De Filio Dei.

1] Item docent, quod Verbum, hoc est, Filius Dei, assumserit humanam naturam in utero beatae Mariae virginis,

2] ut sint duae naturae, divina et humana, in unitate personae inseparabiliter coniunctae, unus Christus, vere Deus et vere homo, natus ex virgine Maria, vere passus, crucifixus, mortuus et sepultus,

3] ut reconciliaret nobis Patrem et hostia esset non tantum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis.

4] Idem descendit ad inferos et vere resurrexit tertia die, deinde ascendit ad coelos, ut sedeat at dexteram Patris, et perpetuo regnet et dominetur omnibus creaturis,

5] sanctificet credentes in ipsum, misso in corda eorum Spiritu Sancto, qui regat, consoletur ac vivificet eos ac defendat adversus diabolum et vim peccati.

6] Idem Christus palam est rediturus, ut iudicet vivos et mortuos etc. iuxta Symbolum Apostolorum.

Art. IV. De Iustificatione.

1] Item docent, quod homines non possint iustificari coram Deo propriis viribus, meritis aut operibus, sed gratis iustificenter propter Christum per fidem,

2] quum credunt se in gratiam recipi et peccata remitti propter Christum, qui sua morte pro nostris peccatis satisfecit.

3] Hanc fidem imputat Deus pro iustitia coram ipso, Rom. 3 et 4.

The book keeps going

Keep reading, and see it illustrated

Reading is free forever. Sign up and watch scenes appear while you read.

Illustrated scene from The Great GatsbyIllustrated scene from Pride and PrejudiceIllustrated scene from Alice's Adventures in Wonderland

Scenes Storieta drew for other classics.

New illustrated classics

A new classic, drawn, in your inbox.

Once or twice a month: the latest books to get full character casts, scene art, and free comic editions. No account needed.