Storieta
English
Save & sign up

The opening · free to read

De secundo ingressu peregrinorum in dominicum sepulchrum et de creatione militum in eo et de commendatione ejusdem militiae.

Decima septima die, quae est S. Alexii confessoris praecedenti vespera, cum venissemus de Bethlehem, vocati fuimus omnes ad atrium templi sancti sepulchri. Festinavimus ergo, et ad templum descendimus, et multos Sarracenos quidem ibi invenimus et mercatores, sed nihil eorum, quae mandi possent, venale reperimus, sicut prius, et de hoc conturbati fuimus, quia lassi ex itinere fuimus, et parum quievimus, nec coenam feceramus, et illa spe velocius descendimus putantes, nos cibos reperturos in atrio, quos manducaremus in ecclesia, sed nemo illos dabat. Nescio enim, ex qua caussa contigit, vel quis practicaverit, quod domini custodes templi Sarraceni prohibuerint in civitate, ne quis peregrinis apportaret cibaria. Cogitabam mecum, quod forte ex dispositione venerabilis Patris Gardiani id factum foret ad reprimendas insolentias peregrinorum, quorum aliqui tota nocte sedebant in templo manducantes et bibentes, sicut Corinthii, quos Apostolus 1. Cor. 2. in omnibus laudat, praeterquam in illo, quod unusquisque praesumebat coenam suam in ecclesia manducare, et erat difformitas, quia unus esuriit et alius ebrius fuit. Sic etiam erat inter peregrinos, quorum aliqui se replebant, aliqui vero jejunabant, et ideo virtuose praeventum est, ne cibi reperirentur.

Singulis ergo congregatis aperuerunt domini Mauri ecclesiae sanctae valvas, nosque intromiserunt eodem modo, sicut dictum est folio 108, A. Ingressi sunt etiam nobiscum Fratres montis Syon, inter quos nobiscum intravit spectabilis vir, dictus Johannes de Prussia, Procurator Fratrum montis Syon, saecularis quidem statu, sed regularis habitu et vita. Utitur enim proprio arbitrio habitu tertii ordinis S. Francisci, cui tamen regulae voto se non adstrinxit. Hic vir est genere nobilis, de prosapia comitum, Teutonicus de Prussia, procerae staturae, longam habens barbam, veneranda canitie decorus; maturus valde est vir ille, et multarum experientiarum, moribus compositus, conscientiosus et timens Deum. Has laudes non ex auditu, sed ex certa scientia huic probo viro do. Hic habet auctoritatem domini Papae, et domini Imperatoris, et favorem regum et principum Christianitatis, creandi et percutiendi milites peregrinos nobiles ad sanctum Domini sepulchrum venientes (#B#). Notus est etiam domino Soldano, qui eum in magna habet veneratione. Praefectus insuper Naydon civitatis Jerusalem eum veneratur, et Sabathytanco et Elphahallo, Calini et Trutschelmanni, omnes eum noscunt et venerantur. Unde sibi data est potestas a dominis terrae ornandi loca sancta maceriis et aliis, praeterquam quod muros erigere non audet. Hic vir procurat, quod ruinae ecclesiae sancti sepulchri et in Bethlehem reficiantur, et tantae auctoritatis est in Jerusalem, quod etiam Sarraceni et Judaei eum timent, et pueri se ab eo abscondunt. Et dico pro certo, quod duo homines sunt in Jerusalem, senes et annosi, utilissimi et locis sanctis et peregrinis, et cogitare non possum, qualiter peregrini stabunt in Jerusalem post eorum obitum. Invitus ego vellem esse peregrinus in Jerusalem eis absentibus. Unus homo est praefatus Frater Johannes. Alter est Elphahallo, Sarracenus, Calinus minor, bonus homo, de quo suo loco dicam.

Igitur cum processio esset ordinata et jam perfecta et finita eo modo, quo dictum est fol. 110 A., praedictus vir Frater Johannes una hora ante noctis medium convocavit ad se omnes peregrinos nobiles militiam assumere volentes in ecclesiam Golgathanam, hoc est, in chorum, ubi est mundi medium, ut patet fol. 117 A., et collocatis ante se comitibus, baronibus et nobilibus incepit eis jura militiae exponere.[TR1] Et primo prohibuit, ne quis ad militiam suscipiendam praesumeret accedere, nisi nobilis a quatuor progenitoribus proximis esse probetur, et quod sit sufficientis substantiae, justus, non infamis, non notatus de aliqua infami inhonestate. Protestatus est autem, quod si aliquis accesserit non idoneus, et percussioni se subjecerit, quod percussio illa non teneat, nec talis pro milite quovis modo habendus sit, sed pro illusore et derisore et nobilium contemtore. Demum hortatus est eos, ut cum timore Dei et cum reverentia accedant ad susceptionem militiae, et Papae ac Imperatori, quorum auctoritate hic honor eis confertur, in omnibus obediant, ecclesiam catholicam defendant, et ejus jura manuteneant; episcopos, monachos et quosque religiosos et omnes ecclesiasticos, et loca eorum et bona protegant et tueantur; rempublicam pacifice gubernent, et pupillis, viduis, advenis et pauperibus justitiam faciant, et omnes fideles turbatos consolentur praestando adjutorium, dum invocati fuerint.[TR2] Insuper prohibuit, ut cum infidelibus nullo pacto foederarentur, sed eos, quantum possibile fuerit, de terris Christianorum longius ejiciant, et maxime, ut omni conatu ad hoc adspirent, quatenus terra sancta et sanctissimum sepulchrum de manibus infidelium eripiatur, et reges, principes, duces, comites, marchiones et caeteros armatos ad hoc inducant, ut terrae sanctae subveniatur quantocius, et in ejus succursum omnes animent et necessitatem et miseram subjectionem sepulchri fidelibus intimare studeant omni cum diligentia, et quod ipsimet omni hora parati sint procedere pro defensione terrae sanctae

(#184 A#) Cumque haec et plura alia Frater ille perorasset, ingressus est in domunculam monumenti Domini, et sequebantur omnes nobiles stantes ante ostium monumenti. Habebat autem nomina omnium nobilium, militiam accipere volentium, in scriptis, secundum ordinem nobilitatis, et ita etiam eis militiam contulit.

Primo ergo vocavit ad se generosum dominum Johannem comitem de Solms in interiorem specum dominici monumenti, ubi est ipsa sanctissima tumba, ejusque femur militari gladio accinxit, et pedibus ejus apposuit militaria calcaria, et jussit eum genibus flexis procumbere super dominicam tumbam, ita, quod genua stabant super pavimentum, et pectus cum brachiis jacebat super tabulam tumbae. Eo autem sic procumbente dictus frater Johannes arrepto gladio, quo comes praecinctus erat, et evaginato percussit eum cum spatha super scapulas tribus vicibus, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Quo facto erexit comitem, et gladium et calcaria ab eo solvit, eumque deosculabatur, [et] cum reverentia sibi Proficiat dixit. Hoc sic militiae addicto vocavit Frater Johannes nobilem baronem, dominum meum Johannem Wernherum de Zimmern, et comiti tradidit gladium et calcaria, ut baronem in militiam percuteret, quod et fecit. Post hoc ingressus est dominus meus Heinricus de Stöffel baro, quem dominus Johannes de Zimmern baro in militem percussit. A quo dominus meus Johannes Truchses miles percussus est; qui ingressum dominum meum Ursum de Hohenrechberg[TR3] militem percussit. Et his militiae adscriptis et exclusis intraverunt alii nobiles secundum ordinem et militiae dignitatem acceperunt. In mea prima peregrinatione Frater Johannes omnes nobiles per se manu propria ad militiam percussit, quia non ibi erant aliqui excellentes alios in nobilitate, sed aequales erant, et aequalis aequalem non percutit, sicut aequalis in aequalem jus et dominium non habet. Cum autem veniunt principes, marchiones, comites, barones et nobiles, tunc primum ipse Johannes percutit principaliorem, et postea ille alium sequentem, et ita consequenter usque ad infimos nobiles, qui petunt se percuti ab illis dominis, quibus magis officiuntur, vel quorum servi sunt. Si autem sunt aliqui devoti, qui ex devotione militiam suscipiunt, et tamen militiae insignia ferre nolunt in patria, ille nec a principibus nec ab aliis percutiuntur, sed subjiciunt se Fratri Johanni. Sunt ergo sic in illa hora omnes nobiles facti milites, et quilibet in susceptione militiae contulit munus notabile juxta suum posse Fratri Johanni. Aliqui X ducatos, aliqui VIII, aliqui VI, aliqui V pro sancti sepulchri et ecclesiae reparatione et locorum sanctorum honoratione, et Fratrum custodiae sancti sepulchri enutritione et lampadum incensione et ad alios usus, ad quos dictus frater Johannes scit esse necessarium.

(#B#) Commendatio militiae sancti sepulchri et praeeminentia illorum militum super omnes mundi milites.

Nobilium magnanimitas ab antiquo non stetit contenta finibus naturalium parentum seu progenitorum suorum, sed circa sui nominis titulos extollendos insudare consuevit. Describit enim historiographorum antiquitas, venisse de Carthagine ad Italiae partes Hannibalem, nobilissimum Afrorum, et propriae strenuitate virtutis Romam plurimasque provincias suo imperio subjugasse. Ita etiam Perseus Tacius, nobilitatis Graeciae pater, mare equo alato transvolato Persidem intravit eamque devicit. Sic et Alexander potens divitiis et nobilitate magnus fines terrae pertransiit et cunctos suo dominio subdidit, nec tamen sic contentus stetit, sed suos terminos etiam extra mundi istius fines statuere cogitavit; et ita de pluribus aliis legimus, qui suis terminis non contenti ad magna se extenderunt. In talibus autem quieti non parcitur, nec somno tempus datur, sed continuis studiis magnisque laboribus insudatur. Verum, ut de nobilibus moderni temporis reddantur exempla, inspiciamus gloriosum exercitum nobilium peregrinorum nostrorum jam sacramentis militaribus adornatum, qui quidem poterant in suis propriis urbibus, civitatibus, oppidis, castris, villis et praediis affluere divitiis, uti deliciis, et cum quiete frui placitis, et ludis interesse jocundis, et assistere theatrorum spectaculis, et animosis congressionibus, et hastiludiis, et torneamentis, poterant et operam dare venationibus et chorizationibus, vel manere cum quiete in cultu Cereris, Bacchi et Veneris. Sed considerabant, vacuum esse inertiam sectari, et vitiosum, supradictis animum applicare. Idcirco rationem consulentes ardenti desiderio ad militaris dignitatis fastigia se extenderunt, non cujuscumque militiae, sed nobilioris et excellentioris, quae in hoc mundo acquiri potest. Et haec est militia sanctissimi dominici sepulchri, omnium militiarum optima et nobilissima. Et hoc potest multis rationibus [demonstrari] quae jam statim subjiciuntur.

Primo, quia militia illa est divinior, utpote in actu virtutis latriae accepta: accipitur enim genubus flexis in actu venerationis sancti sepulchri, nec invenitur nobilis aliquis, qui dicat, se propter militiam principaliter in Jerusalem venire, sed principaliter propter venerationem locorum redemtionis nostrae, qui actus ad latriam, divinam virtutem, pertinet. Dicunt enim, et frequenter a militibus audivi, quod si loca sancta in Jerusalem non essent, numquam, etiam si mille militias accipere ibi possent, mare transirent; sed loca sancta illos movent, ideo divinior est haec militia, quam aliae.

II. Haec militia est sanctior, quia in sanctiori loco totius mundi confertur, hoc in loco resurrectionis Domini Jesu Christi.

III. Militia haec est spiritualior, quia non confertur nisi contritis et confessis et eucharistiae sacramento munitis in loco spirituali a persona (#185 A#) spirituali et a Fratre humili.

The book keeps going

Keep reading, and see it illustrated

Reading is free forever. Sign up and watch scenes appear while you read.

Illustrated scene from The Great GatsbyIllustrated scene from Pride and PrejudiceIllustrated scene from Alice's Adventures in Wonderland

Scenes Storieta drew for other classics.

New illustrated classics

A new classic, drawn, in your inbox.

Once or twice a month: the latest books to get full character casts, scene art, and free comic editions. No account needed.