Public-domain ebook
De Duodecim Abusionibus Sæculi
Latin304 downloads on Project GutenbergDownload EPUB
Public-domain ebook sourced from Project Gutenberg #74516.
Public-domain ebook
Latin304 downloads on Project GutenbergDownload EPUB
Public-domain ebook sourced from Project Gutenberg #74516.
The opening · free to read
Primus abusionis gradus est, si sine bonis operibus sapiens et praedicator fuerit, qui quod sermone docet, actibus explere negligit. Auditores enim doctrinae, dicta facere contemnunt, cum praedicatoris opera a praedicationis verbis discrepare conspiciunt. Numquam enim fit efficax constituentis auctoritas, nisi eam effectu operis cordi affixerit audientis, praesertim cum et ipse doctor, si in vitiorum amorem delapsus fuerit, alterius doctoris medicamentum suis vulneribus adhibere parvipendit. Unde et ipse Dominus in Evangelio de doctrina pariter et bono opere instruere volens discipulos, qualem in his cautelam haberent admonebat, dicens: Quod si sal evanuerit, in quo salietur (Matth. V, 13)? Hoc est, si doctor erraverit, a quo iterum doctore emendabitur? Et si lumen, quod in te est, tenebrae sunt; ipsae tenebrae quantae erunt (Matth. VI, 23)? Si namque oculus a videndi officio desierit; quis a manu, vel a pede, vel a reliquo corpore illud ministerium exiget? Quapropter doctores cogitent, ne ampliori vindictae subjaceant, si plurimis perditionis occasionem abundantius praestent. Nam et ipse Salomon dum multae sapientiae transgressionem incurrit, totius Israeliticae plebis regni dispersionem solius sui merito praestitit. Quibus ergo committuntur multa, majora perdunt; si non recte dispensaverint rectoris sui munera, quae perceperunt. Cui enim plus committitur ab eo plus exigitur. Et servus qui domini sui voluntatem intelligens non facit, acrioribus et gravioribus flagellis vindictae vapulabit (Luc. XII, 47).
CAPUT II.
Secundus abusionis gradus est, si sine religione senex esse inveniatur. Cui cum membra exterioris hominis veterascunt; vires animi, id est, interioris hominis membra, incrementa roboris non capiunt. Plus enim omnibus religioni operam dare senibus competit, quos praesentis saeculi florida aetas transacta deseruit. Sicut namque in lignis ipsa reproba arbor comparet, quae post flores fructus optimos cultori suo non exhibet: sic et in hominibus ipse reprobus est, quem flos juventutis deseruit, et tamen in sui corporis senectute, bonorum operum maturos fructus proferre parvipendit. Quid enim stolidius fieri potest; si mens ad perfectionem festinare non contendat, quando totius corporis habitus senectute confectus ad interitum properat? Dum oculi caligant, aures graviter audiunt, capilli fluunt, facies in pallorem mutatur, dentes lapsi numero minuuntur, cutis arescit, flatus non suaviter olet, pectus suffocatur, tussis cachinnat, genua trepidant, talos et pedes tumor inflat; etiam homo interior qui non senescit, his omnibus aggravatur. Et haec omnia ruituram jamjamque domum corporis cito praenuntiant. Quid ergo superest, nisi ut dum hujus vitae defectus appropinquat, nihil aliud cogitare quam quomodo futura habitatio prospere comprehendatur, quisque senex appetat? Juvenibus enim incertus hujus vitae terminus instat, senibus vero cunctis maturior ex hac luce exitus breviter concordat. Cavendae sunt ergo homini duae particulae, quae in illius carne non veterascunt, et totum hominem secum ad peccatum pertrahunt; cor videlicet et lingua: quia cor novas semper cogitationes machinari non desinit; lingua impigre loquitur, quodcumque machinari cor senserit. Caveat ergo senilis aetas, ne istae juvenescentes particulae totam sui harmoniam decipiant, et per res ineptas reliqui corporis gravitatem illudant. Unicuique enim considerandum est, quid aetate eminenti dignum sit; ut hoc agat, quod nec vitam, nec aetatem, nec ministerium vile reddat.
CAPUT III.
Tertius abusionis gradus est, adolescens sine obedientia; quo mundus a recte rationis ordine depravatur. Qualiter namque in senectute aliis ministerium imperabit, qui in adolescentia se senioribus obedientem exhibere contemnit? Unde et in proverbio apud veteres habetur, quod dominari nequeat, qui prius alicui servitutem praebere denegat. Propter quod et Dominus Jesus in temporibus suae carnis, dum adhuc ad legitimam aetatem doctoris non pervenerat, obedienter ministrationem parentibus suis praestitit. Sicut ergo in senibus sobrietas, et morum perfectio requiritur: ita etiam in adolescentibus, obsequium, et subjectio, et obedientia rite debetur. Quapropter et in mandatis legis primum in his quae ad homines pertinent, patris et matris honor imperatur, quia quamvis carnalis pater non supervixerit, aut indignus fuerit; alicui tamen patri digno et viventi, paternus honor usque ad dignam aetatem a filiis praebendus esse ostenditur. Quatuor etenim modis per Scripturas divinas patres vocantur; hoc est, natura, gente, admonitione, et aetate. De patre namque naturali Jacob ad Laban loquitur: Nisi timor patris mei Isaac adfuisset, tulisses omnia quae mea sunt (Gen. XXXI, 42). Gente vero pater dicitur, quando Dominus de rubo ad Moysen loquebatur: Ego sum, inquiens, Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III, 6). AEtate autem et admonitione pariter pater dicitur, cum Moyses in cantico Deuteronomii loquitur: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7). Quod si ergo naturalis pater superstes non fuerit, aut indignus fuerit; admonenti tamen aut seniori adolescentis obedientia praebenda erit. Quomodo ergo honoratus in senectute apparebit, qui disciplinae laborem in adolescentia non sustinuerit? Quodcumque etenim homo laboraverit, hoc et metet. Omnis namque disciplina in praesenti non videtur esse gaudii, sed maeroris; postea vero fructum pacatissimum exercitatio per eam reddet justitiae (Heb. XII, 11). Sicut ergo fructus non invenitur in arbore, in qua pampinus aut flos prius non apparuerit: sic et in senectute honorem legitimum assequi non poterit, qui in adolescentiae disciplinae alicujus exercitatione non laboraverit. Disciplina igitur absque obedientia, qualiter fieri potest? Adolescens ergo sine disciplina, adolescens sine obedientia est: quoniam et ipsa obedientia, quae omnium disciplinarum mater est, magna exercitatione indiget; quae sui normam studii in Christo Domino sumpsit, qui obediens patri usque ad mortem, crucis ignominiam libenter sustinuit.
CAPUT IV.
Quartus abusionis gradus est, dives sine elemosyna; qui superflua usus sui quae custodienda in posterum recondit, indigentibus et nihil habentibus non distribuit: per quod efficitur, ut dum in terra quaesita diligenti cura custodit, coelestis patriae perennem thesaurum amittat. Ad quem thesaurum Dominus Jesus adolescentem divitem, qui cum de perfectione interrogaverat, ita respondens invitavit: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21). Quem thesaurum nullus umquam hominum habere potest, nisi qui pauperibus solatia praestat, aut per seipsum pauper est. Non ergo dormiat in thesauris tuis, quod pauperes dormire non sinit. Dives namque etsi multa congregaverit, his frui solus nequaquam poterit; quia unius hominis natura multis rebus non succurrit. Quid ergo stultius est quam propter unius hominis victum et vestitum, totam regni coelestis perdere perennem jucunditatem, et aeternos inferni cruciatus, absque consolationis praestolatione subire? Quod igitur aliquando per necessitatem amittendum est, pro aeterna remuneratione sponte distribuendum est. Omnia enim quae videntur, temporalia sunt, quae non videntur aeterna sunt (II Cor. V, 18). Quamdiu namque temporales sumus, temporalibus temporalia deserviunt, et cum hinc transierimus, aeternis aeterna solatia praestabuntur. Idcirco non debemus diligere ea quae non semper habebimus; praesertim cum expertem rationis avarum divitem, thesauri sui et agri, et omnia quae habet, ostendant; quia toto cordis intuitu illas res amat quae numquam se diligunt. Si enim aurum et argentum, et agros, et vestimenta, et cibos, et metalla, et bruta animalia quis dilexerit, haec omnia vicem sibi amoris rependere non posse, ipsa rerum natura ostendit. Quid ergo a ratione longius est quam diligere, quod te amare non valet; et negligere illum, qui tuae dilectioni cum dilectione omnia praebet? Propter hoc igitur non diligi mundus, sed diligi proximus a Deo praecipitur; quia proximus vicem sui amoris potest rependere, quod mundus minime posse non dubitatur. Sic enim inimicum esse diligendum Dominus praecepit, ut illa dilectio amicum illum ex inimico efficiat. Quisquis ergo dives cupidus vult aeternas habere divitias, distribuendo egenis praestet interim non mansuras. Si enim quod diliget non vendit, nemo potest emere quod cupit. Avari namque ideo in judicio a rectissimo judice nuncupantur maledicti, quia qui praeteribant eorum habitacula non dicebant: Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini (Psal. CXXVIII, 8). Infelices ergo sunt avari divites, qui propter res transitorias, in aeternam damnationem dilabuntur; et e contrario: Beati sunt misericordes, quia misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Felix est ergo misericors, dum in hac virtute non substantiam, sed affectum Deus requirit.
CAPUT V.
Quintus abusionis gradus est, femina sine pudicitia. Sicut enim omnes bonos mores procurat et custodit in viris prudentia, sic et in feminis cunctos honoris actus nutrit et fovet et custodit pudicitia. Pudicitia namque castitatem custodit, avaritiam refraenat, lites devitat, iram mitigat, libidinem occupat, cupiditatem temperat, lasciviam castigat, ebrietatem cavet, verba non multiplicat, gulae concupiscentias purgat, furtum omnino damnat. Quid plura? Omnia vitia restringit; et omnes virtutes, et quidquid coram Deo et bonis hominibus laudabile est nutrit. Impudica namque vita nec laudem ab hominibus in praesenti saeculo, nec remunerationem a Deo exspectat in futuro. Pudica vero vita, famam bonam inter homines habet, et de spe futurae beatitudinis gaudet. Praesentibus semetipsam imitabilem facit, posteris memoriam amabilem relinquit. Bonis semper moribus delectatur et consentit, et assiduis Scripturarum meditationibus et eloquiis animam vegetat. Bonorum praecedentium exempla custodit, et inseparabilia perfectis contubernia nectit. Duobus ergo modis constat verae pudicitiae exercitatio, id est corporis habitu et superficie et animi affectu inferno. Per exteriorem modum coram Deo, providemus opera bona. Pudicitia namque corporis est, alienas res non appetere, et omnem immunditiam devitare, ante horam congruam non gustare velle, risum non excitare, verba vana et falsa non loqui; habitum per omnia ordinatum, compositionemque convenientem tam capillorum quam vestium, sicut decet, habere; cum indignis contubernia non inire; supercilioso intuitu neminem aspicere, vagari oculos non permittere; pompatico et illecebroso gressu non incedere; nulli inferior in incoepto bono opere apparere, nulli contumeliam aut ruborem incutere, neminem blasphemare, senes non irridere, bonis non invidere, meliori non controversari; de his quae ignoras, non tractare, et ea quae scis non omnia proferre: haec enim proximis amabilem hominem reddunt, et Deo acceptabilem faciunt. Pudicitia enim animae est, plus propter Dei oculos quam hominum omnia bona facere; appetitiones turpium cogitationum compescere; omnes meliores se esse aestimare, nemini invidere; de semetipso nihil confidere, Dei semper auxilio res omnes committere, ante Dei oculos semetipsum constituere, haeretica pravitate sensum non maculare, catholicis per omnia consentire; Deo soli adhaerere, castitatem aeternae mentis Deo Christo offerre; omnia coepta opera bona mortis tantum termino finire; praesentes tribulationes animi fortitudine negligere, parvipendere; in terra praeter proximos nihil amare, cuncti amoris thesaurum in coelo constituere, et pro omni bono actu mercedem a Deo in coelestibus sperare. Pudicitia ornamentum nobilium est, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulchritudo debilium, prosperitas laborantium, solamen maerentium, augmentum omnis pulchritudinis, decus religionis, defensio criminum, multiplicatio meritorum, creatoris omnium Dei amicitia.
The book keeps going
Reading is free forever. Sign up and watch scenes appear while you read.



Scenes Storieta drew for other classics.
New illustrated classics
Once or twice a month: the latest books to get full character casts, scene art, and free comic editions. No account needed.