Storieta
English
Save & sign up
Haririus latinus sive Mohammedis Alcasemi, filius Alii, filius Mohammedis, filius Otmani, Hariri bazrensis, haramensis, narrationes consessuum nomine celebratae

Public-domain ebook

Haririus latinus sive Mohammedis Alcasemi, filius Alii, filius Mohammedis, filius Otmani, Hariri bazrensis, haramensis, narrationes consessuum nomine celebratae

by Hariri

Language: la2,943 downloads on Project Gutenberg

Subjects

In: Literature - Other

Public-domain ebook sourced from Project Gutenberg #69275.

About this book

Haririus Latīnus, sive Mohammedis Alcasemi, filius Alii, filius Mohammedis, filius Otmani, est collectio consessuum, vel makāmāt, quæ a Arabibus in casa publicā conveniuntur, delectantes quodammodo auditores, dum narratores fabulas, historiam, poēnam, grammaticam atque religionem inter se commutant. In prīmā parte editoris Caroli Rudolphi Samuelis Peiperi præfatio describit consessuum naturam, eōrumque structūram, quae, ut Romanorum concināri, in rhythmis et prosodiae regulīs compositae sunt, atque in difficillimis locīs illustratae. Textus sequentis enumerat series consessuum, a Zananensi usque ad Taniticum, singulaque cum Abu Seid, Harirī interloquio, argumenta varia tractantia: a moribus Beduinorum, per logogriphōs, ad jurisprudentiam islamicam. Haec praefatio etiam indicat, quō modo Haririus, per grammaticam, poēnam, et commentaria, linguam Arabicam in Latinum transponit, atque quō multīs auctoribus, a Silvestrio de Sacyo ad Schultensium, operis interpretationes addunt.

Stilus huius operis est eruditus et ornate Latinum, cum elementīs orientis poeticis, quod facit textum simul difficilem et gratum lectōri. Vox narrandi, plena paronomasiīs et allegoriīs, reflectit medii aevi studia linguae Arabicae, dum forma Latinā adhibita servat elegantiam classicam. Lectores studiorum classicorum, philologiae orientalis, et amantes litterarum comparatarum inter duas culturas, invenient in hoc volumine fontem opulentum, qui, quamvis non facilis, praebet praecipuam cognitionem de makāmāt arabicis et de eorum translatione latina.

Who appears in this book

  • Haririus LatinusMiddle‑aged Arab scholar, brown embroidered robe, flowing turban, neatly trimmed beard, thoughtful eyes
  • Abu Mohammedis AlcasemiArab elder with long dark beard, white linen mantle, simple leather cap, holding a manuscript
  • Caroli Rudolphi Samuelis PeiperiEarly‑modern European cleric, black academic gown, white ruff collar, spectacles, holding a quill

The opening · free to read

De Haririo et opere ejus Prodromus.

Mos erat Arabibus, qui hodiedum inter eos obtinet, ut, temporis jucundo modo fallendi causa, publica quadam domo convenirent, commodeque considerent, dum multorum illorum, qui apud eos narratorum artem exercebant, aliquis, historiolam, fabulamve, ad eorum gustum compositam, exsequeretur. Ejusmodi narrationes, persimiles iis, quae ab Italis dicuntur Novelle, arabice appellantur Hicajat, vel Makamat, i. e. consessus, per eundem tropum, quo Romanorum disertissimus, concionem habere, vel concionem legere, dicebat, pro habere, legere, orationem, nomine loci ad rem, quae ibi esset, fieretve, tralato, uti Arabes adeo coelum dicunt pro pluvia. Quorum quidem consessuum cum Abu’lfadhl Achmed, fil. Hoseini, Hamedanensis, genus invenisset egregium, ita comparatum, ut singulae enunciationes rhythmis finalibus sibi responderent[1]; versus secundum prosodiae et metrices regulas compositi orationem distinguerent; e grammatica, poesi, religione, traditione, historia, antiquitate, flores insererentur selectissimi; difficillima ostenderentur orationis artificia, maximaque linguae in aprico poneretur volubilitas et copia; hunc Haririus imitatus est. Unde, ut tota operis natura, ita hoc patet, auctorem nostrum non enarrare voluisse, quae re vera evenerint, quamquam multa vera intexuerit, aedificiumque facto historico superstruxerit, et personas quoque ab eo esse excogitatas, suffragante huic sententiae significatu; Haret enim, proprie Harits, N. T. Aretas, notat quaestui studentem, Hammam curantem, Abu Seid, vel Said, patrem [nōmen hebraicum], quod Arabes nomen Seid ad quemlibet virum designandum saepius usurpant[2]. Bin Hammam vertimus Hammamita, quod omnes homines filii sunt Hammami. De vita Haririi et cur hunc laborem inceperit, haec sunt satis certa. Tantum non omnes nomen ejus scribunt: Abu Mohammed Alkasem, fil. Alii, fil. Mohammedis, fil. Otmani, Haririus, Bazrensis, Haramensis. Iakutus Hamataeus eum nominat *Ibno’lhariri*[3]. Natus fertur a Heg. 446, Christi 1054, nemine contradicente. Ipso auctore descendit a gente Rabiato’lfars. Ingenium et doctrinam ejus monstrant, praeter hoc opus, ejusdem Grammatica versibus scripta, Mulhat alirab, liber Alrhowaz, tractatusque et versus quamplurimi in consessibus non obvii. Ad Schafaitas eum pertinuisse quoad religionis ritus, concluditur e Cons. XXXII; in poesi paronomasias vehementer amasse, docent, praeter ipsius effatum Cons. XXIII, quamplurima in consessibus exempla. Quod narrant de facie ejus tetrica, nihil continet incredibile; semper animam pulchram in corpore pulchro vivere, experientia refutatur quotidiana. De primo ad has narrationes pangendas impulsu ipse memorat, uti, cum aliquando contradixisset viris, quibuscum conversaretur, doctis, interitum eruditionis lugentibus, nec simile Hamedanensis consessibus qui pangeret restare contendentibus, a viro quodam potentissimo excitatus fuerit ad laborem hunc aggrediendum. Alia de eo narrata contrariis relationibus in dubium vocantur. Annus ejus fatalis nunc perhibetur a. Heg. 515, Christi 1121, nunc Heg. 516. Itidem sunt, qui dicant, mortuus est Bazrae in vico Haramitarum; dum non desunt, qui contendant, decessit Meschani, oppidulo prope Bazram. Alii tribuunt ei duos filios, Nagmo’ddin Abdo’llah et Dhiao’ddin Obeido’llah; alii filium ei dant Abu’lkasem Abdo’llah dictum. Ne hoc quidem certum, quis ille fuerit, cujus nutu hoc opus aggressus sit. Secundum relationem, quae ipsius filii Abu’lkasemi Abdo’llae auctoritate niti dicitur, suasor ei fuit Scharfo’ddin Abu Nazr Anuschirvan, Vesiri munere fungens apud Imamum Mustarschid billah, vir potentissimus et doctissimus, mort. Heg. 532; sed adjicit Ibn Chilcan: sic inveni quidem multis in chronicis; cum vero a. 686 Kahirae essem, exemplar Haririi consessuum ab ipso scriptum repperi, cujus tergo propria manu inscripserat, se pepigisse hoc opus Gelalo’ddino Amido’ddaulae, qui itidem apud Mustarschidum Vesiri munere functus est, mort. a. 552. Alia tandem, quae de eo narrantur, non absimilia sunt fictis. Vix dives haberi potest ille, qui dicit: mala fortuna coactus haec mercimonia, quibus publicae reprehensioni me expono, venum dedi; octodecim palmarum millia Meschani genti potius, quam ipsi Haririo fuisse existimes. Nec potuit illi, quem in consessibus pingit eloquentissimum et vaferrimum, nomen Abu Seidi indere a Mothahharo, filio Selari, discipulo suo; huic potius Abu Seidi nomen datum fuerit, ut eloquentiam ejus laudarent, Quod Haririus, absolutis quadraginta narrationibus Barhdadum (Bagdadum) profectus, ibidemque a doctis plagii accusatus, in Divano nequiverit versus quosdam componere, quos Vesirus ei, ut artem demonstraret, pangere praecepisset, refutatur tum iisdem traditionibus, quae eum celebrem Grammaticum fuisse, discipulosque instituisse docent, tum conspicuo in Haririi consessibus acumine. Quod Abu Seidus quidam Sarugensis, qui, modo Cons. XLVIII narrato, mala sibi a Graecis illata in templo circi Haramitarum questus fuerit, deinde vero aliis locis aliter homines ad misericordiam commoverit, ansam dederit consessibus Haririi pangendis, non convenit cum illis, quae Haririus ipse narrat de conventu eruditorum, in quo tales narrationes scribere jussus fuerit. Etsi non negari potest, ejusmodi historiam temporis rationibus convenire; Sarugum, Mesopotamiae oppidum invasionibus Graecorum fuisse expositum; mentionem infortunii repente illati filum esse, quod per omnes fere consessus pertingat; nec absurdum est credere, Haririum, ad pangendos consessus excitatum, cum materiam quaereret, e vere auditis hausisse argumentum, quo, bellorum cruciatorum tempore, vix ullum esset aptius ad commovendos Muslemorum animos.

Gloriam, quam Haririus laboribus suis nactus est, testatur, praeter Ibn Chilcani et *Haggi Chaltfae*[4] scripta bibliographica magnus virorum doctorum numerus, qui consessus ejus scholiis explicaverunt. Silvestrius de Sacyo usus est commentariis Almotharresii Chowaresmii, Alocbarii Barhadensis, Alkasii Scharischiensis, qui est copiosissimus, Abu Becri Rasensis, in quibus allegantur scholia Abdo’llae Azzakalii et Tago’ddini Fangadhii. Insuper sex codices Mss. habuit, quorum in marginibus quamplurimae adspersae erant notae. In ebraicam linguam versi sunt a Judaeo Hispano, Jehuda, filio Salomonis, filio Alcharisii; cujus ex versione, tam bene excepta, ut mox imitatores[5] sequerentur haud spernendi, Silvestrius communicavit consessum quintum. Syris, quorum poetae, *Eichhornii*[6] judicio, nihil habent, quo alliciant, oblectent, hilarent, invidia excitata erat ab Arabibus, Syriacam linguam, quasi minus copiosam, incultam et rudem, vituperantibus, suae vero linguae copiam et venustatem vindicare nitentibus, perpetuoque ad fidem faciendam producentibus librum, quem Makamat, rhythmos appellarent, ut Ebed Jeschu Sobensis, a. 1291 p. Chr., Patri archae monitu, Syriacae elegantiae specimen ad fastum Arabum comprimendum edere constitueret. Golius dicit: Haririus eo vixit aevo, quod politioribus inter Arabas litteris plurimum floreret. Eamque in hisce ipse promeruit laudem, ut earundem in Asia et Africa studiosis in praesentem exinde diem commodior vix alius habeatur author, a quo proprietatem linguae, simulque copiam ac elegantiam addiscant. *Pocockius*[7], qui commentatores nominat Schirazensem et Moshaffarium, itidem profitetur, Haririi Makamat librum esse elegantiarum arabicarum penu locupletissimum. A. Schultensius, qui scholiaste Teblebio multum usus est, Haririum eloquentiae Arabicae principem appellat, opus ejus, ut Minervam Phidiae, consecrari et in arce apud Arabes collocari meruisse judicat, seque in eo invenisse ait: eminentem et expressam imaginem priscae illius grandiloquentiae Orientalis, qua liber Jobi exaratus est, quaeque in Psalmis, in Proverbiis, in reliquo corpore Bibliorum, poetico praesertim, ac prophetico, tam magnifice, tamque insignite se exerit. Silvestrius de Sacyo quamquam Haririi minime captus est difficilibus nugis, tamen non ultimam hanc laudem ei tribuit: au milieu des difficultés, qu’offre son style, il attache le lecteur capable de l’entendre d’un charme irresistible. E Germanis vero, ut alios taceam, Theologum pari profundioris doctrinae ac concionandi facultatis gloria florentem, clarissimum de *Ammon*[8], in libro institutionum ad orationes sacras, et Haririi nostri narrationes eis, qui hac in arte ad celsiorem eniti gradum velint, legendas esse praecipere meminimus. Nostra, si quid valet, sententia haec est. Multi libri arabici a pluribus, quam solent, legi merentur; Arabsiades e. g. ob ornatum; Behao’ddini Vita Saladini ob venustam simplicitatem; Abu’lfedae Annales ob rerum fide narratarum copiam; Mille noctes et una ob varios phantasiae ludos; Kasvini, Damir, Ibn Batuta, ob miracula, quae produnt; Hamasa et Moallakat ob sententias et libros ebraicos illustrantia verba; Haririi autem lectione nemo carere poterit, qui de linguae arabicae copia, volubilitate, elegantia, genio, omninoque de dialectis Semiticis rectum judicium facere voluerit. Quamobrem satis meriti hac versione nobis comparasse videremur, si nullam aliam haberet utilitatem, quam ut Haririi opus, et Schultensii, Silvestrii de Sacyo, Rueckerti, aliorumque[9] in eo edendo, explicando, vertendo, imitando, labores unius aut alterius revocarent in memoriam.

1. Hamedanensis, cujus consessus breviores esse solent, specimen affiximus calci sex consessuum priorum. [Nota: hāc in ēditiōne, is cōnsessus relātus est fīnem librī.] 2. Vide Giggejum et Castellum. Freytagius in Lexico Arabico-Latino hoc indicare omisit. 3. Vide Golium ad Erpenii Gramm. Arabicam, ed. MDCLVI. 4. Male hoc nomen a Sil. d. Sac. scribitur Khalfa, omissa f. Saepius et alibi invenimus hunc doctum regulas orthographicas neglexisse, quamquam ab ipso in Grammatica latas. E. g. scribit Hamadani pro Hamedani, Molhat pro Mulhat, Salar pro Selar, Hammam pro Hemmam. Credimus tamen ipsi, regulas illas non omnes satis constare. 5. Immanuel fil. R. Schelomoh. Cfr. J. Bustorfli Bibliotheca Rabbinica. P. 88. 6. Cfr. Praef. ad Jonesii Comment. Poes. Asiaticae. 7. In Specimine Historiae Arabicae, ed. Joseph. White Oxonii MDCCCVI, p. 878. 8. Handbuch der Anleitung zur Kanzelberedsamkeit, Nürnberg 1826, p. 314. 9. Consessus XXVI, a Joh. Jac. Reiskio ed. Lips. MDCCXLVII, exemplaria rarissima esse videntur; cfr. A. Th. Hartmann: Über die Ideale weiblicher Schönheit bei den Morgenländern, Düsseldorf 1798, p. 175. Praeter illum vero vires suas in singulis Haririi partibus tentarunt: Theod. Rinkius, J. Uri, Grangeretus de la Grange, Frid. Pisanius, Comes G. de Rzewuskio, quorum labores partim in majoribus collectionibus, ut in Fodinis Orientis, quaerendi sunt.

Index

Prima occurrit Praefatio, nullo, nec in textu arabico, nec hac in versione, numero notata. Enarrandis operis occasione, difficultatibus, fine, benevolentiam captat, postquam summi numinis auxilium imploravit, more in omnibus, etiam ultimae notae, Arabum scriptis observato. Sequitur Consessus Zananensis, sive Sananensis, I, quo Haret Hammamides, vel Hammamita, narrat, quemadmodum in illa Arabiae Felicis urbe Abu Seidum, oratorem ad pietatem compellentem, sed non satis abstemium, cognoverit. Holvaniensi, II, Haret narrat, se cum eodem Abu Seido, Holvani versante, intimam amicitiam coluisse, postea vero, cum fata separassent, eum improviso in urbe patria reperiisse, in concilio doctorum pulchritudinis humanae comparationes proponentem, venustiores a laudatissimo Bochtario propinatis. Kailano, arabice etiam Dinarija dicto, III, mendicus claudus, a gente Kaila se oriundum dicendo, Hareto cum dilectissimis viris conversanti supervenit, jussusque aureum laudare, tum vituperare, utroque optime fungitur. Quo facto Haret agnoscit Abu Seidum et simulatam clauditatem excusare compellit. Dimjatensi, IV, Haret, proficiscens Damiatam, in statione aliqua nocturno tempore audit duos viros disputantes de recta erga inimicos se gerendi ratione. Hoc sermone allectus dum nocturnos confabulatores quaerit, videt Abu Seidum et filium ejus, qui maximis exinde ab ipso et sociis ejus beneficiis cumulati, corporis in pago vicino lavandi praetextu aufugiunt. Cufico, V, Abu Seidus Haretum, Cufae, nocte quadam cum amicis confabulantem, in admirationem rapit et expilat historiolâ, de inopinato cum filio suo Seido concursu, quem, se inscio, Barra, mulier Mavâni ducta, sed a se relicta, pepererit. Quamvis deinde, cum Hareto solus, se filium habere negare vult. Sed in multis consessibus filius ei tribuitur, etiam in antecedente. Unde Cuficum, in quo nondum satis certe apparet, utrum Abu Seido filius sit, nec ne, ante Dimjatensem ponendum esse injicitur cogitatio, quippe quo id supra omnem dubitationis aleam elatum est. Mararhiensis, sive Maragiensis, VI, arabice etiam Cheifa dictus, quod nomen, tales indicans, quorum oculus alter caesius, alter niger est, ob argumentum indiderunt, monstrat Abu Seidum, uti in scribarum Mararhiensium concilio difficile solvit problema; orationem nempe scribit, qua primi cujuscunque verbi litterae omnes sunt punctatae, alterius cujuscunque omnes hoc ornatu carent. Oblatum ei, cognita arte, munus non accipit, quod pauper esse malit et liber, quam munere occupari non semper grato, nec satis perspecto. Barcaïdensis, VII, narrat, quomodo Abu Seidus, coecitatem simulans et vetulâ ductus, schedulis inscripta petitione in sacrario mendicatus sit et, ab Hareto detectus, evaserit. Maärrensis, VIII, monstrat Abu Seidum et filium ejus coram judice disceptantes de serva et servo, quorum personis allegorice designantur acus et specillum oculare. Alexandrinus, IX, sistit Abu Seidum, a conjuge accusatum, quod falso praetendens, se margaritas nectendi artem exercere, supellectilem illius dilapidaverit, eoque se excusantem, quod margaritis intenderit elegantia verba. Rachbensis, X, ostendit, quomodo Abu Seidus judicem quendam deceperit filii, quem, tanquam peregrinum, nati sui interfectorem detulisset, forma captum. Savensi, XI, Abu Seidus orationem habet funebrem; tum, modo Muhammedanis illicito, genio litat. Damasceno, XII, idem ille, proficiscentium catervam amuleto, cujus verba per somnum menti ejus inspirata essent, tuitus, bachantium tabernis vitae lautae laudes canit. Bagdadensi, Tel Barhdadensi, XIII, ille sub persona vetulae, pueris peregrinis, quasi suis, circumdatus, orationem habet, qua omnium corporis partium nomina metaphorico adbibentur sensu. Mekkensi, XIV, ipse pulchris versibus a peregrinatoribus petit jumentum, filius cibum. Haereditario, arabice Fardhija, XV, respondet Abu Seidus ad quaestionem, ad jus haeriditarium pertinentem, et in choleram fere ruit deglutiendis, quae allegorice descripserat, cibis. Mauro, XVI, dicta idem ille prosaica et versa pronunciat, quae non sunt absurda, si invertuntur. Cancrinus, scilicet consessus, in libris arabicis XVII, ita dictus est, quod ducentis verbis seriem proverbiorum continet ordine recto itidemque verso legendam. Singarensis, XVIII, comparationem vasis vitrei et delatoris nectit cum narratione de vicino malo. Nisibens, XIX, conspicimus Abu Seidum reconvalescentem, visitantes amicos hospitaliter excipientem, metonymiisque ludentem Tofeiliticis, i. e comessatoribus usitatis. Miafarekiensi, arabico Farikija, XX, saepe dictus mendicatur involucrum sepulcrale mortuo, qui olim dives et luxuriosus fuerit. Rajensi, XXI, gravi primo oratione populum monet; altera deinde principem excitat, qui injuriis praefecti indulsisset. Euphratico, XXII, Abu Seidus exponit discrimen calculatoris et scribae, reprehenditque praepropere et e vestitu de hominibus judicium ferentes. Pomoerio, arabice Harimija, XXIII, filium accusat, quod tertiam singulorum carminis cujusdam versuum sit furatus partem; tum cum illo certat, socio assumto in pangendis versibus, paronomasiis distinctis. Feudali, arabice Kathii’ja, XXIV, etiam Grammatico dicto, quaestiones ab illo proponuntur grammaticae. Caragensis, XXV, monstrat Abu Seidum nudum, vestes mendicantem, enumerantemque septem necessitates hiemis. * Ahvasensi, arabice etiam Racta, XXVI, praefectus Tusensis epistola laudatur pantherina. Nomadicus, arabice Batavija, XXVII, describit vitam moresque Beduinorum, sive Nomadum, dum narratur, uti Hareto, quaerenti amissam camelam, Abu Seidus furatus sit equum. Samarcandensi, XXVIII, Abu Seidus habet orationem sacram, sponsam, sic dictam, sine macula. Vasithensi, XXIX, ille, oratione habita nuptiali, auditores narcotico sopitos exspoliat. Tyrio, XXX, Abu Seidus oratione nuptiali in xenodochio pauperum habita jungit mendicum et mendicam. Ramlensi, quem I nota insignivi, in libris arabicis XXXI, Abu Seidus loquitur de recto peregrinationes sacras instituendi modo. Harbensi, XXXII, Abu Seidus, jurisconsulti vicem sustinens, centum quaaestiones e jure Mohammedanorum canonico, verborum amphiboliis intricatas, solvit. Teflisensis, XXXIII, pingit Abu Seidum distortum ore, mutataeque in deterius fortunae adversitates. Sebidensis, XXXIV, exponens, ut Abu Seidus Hareto ingenuum pro servo vendiderit, alludensque ad Josephi Jacobitae historiam, commentatur sententias, omne nimis vile esse carum, frustraque moneri cupiditate coecos. Schirasensis, XXXV, est allegorica. Abu Seidus loquitur de occisis, intendens vini utres et de filia virgine elocanda, intendens vinum. Malatiensis, XXXVI. specimina logogriphorum, sive aenigmatum verbalium, exhibet, quibus proponuntur dua verba permutanda cum aliis duobus respondentibus, quae conjuncta unum efficiunt vocabulum significans. Zaädensis, XXXVII, Abu Seidum ostendit accusantem filium suum inobedientiae, sive quomodo concilianda sint praecepta honoris cum paupertatis protervia. Marvensi, XXXVIII, prosa et versibus commendat liberalitatem. Omanensi, XXXIX, Omanum ille profectus, scribit amuletum, quo allevatur et ad exoptatum finem perducitur mulieris parturientis labor. Taurisensi, XXXX, Abu Seidus et conjux ejus, coram tribunali disceptantes, convitiis se invicem adspergunt, facundiam et eruditionem redolentibus, judicemque emungunt. Taniticus, XLI, tradit orationem de emendanda vita, nec non invitationem ad bibendum vinum, ab Abu Seido profectas, qui concionatoris partes sustinuerit, misericordiamque inculcaverit dum ipsius filius ageret mendicum. Nagradensi, XXXXII, aenigmata ille nectit significantia varias res, plerasque Arabibus aliisque Orientalibus peculiares. Virgo et mulier, XXXXIII, arabice etiam Baduija, complectitur allegoricam calcei descriptionem; virginum et mulierum jam subactarum, tum laudem, tum vituperium; nec non contemtus, quo eruditio jacere soleat, ambiguis quaestionibus institutam expositionem. Hiemali, XXXXIV, Abu Seidus carmen dicit refertum logogriphis, itidem e vocum ambiguitate explicandis. Ramlensi, quem dixi II, libr. arab. XXXXV, versutus ille, a conjuge accusatus ob neglecta amoris conjugalis officia, se defendit judicemque circumvenit. Halebensi, XXXXVI, facundus mendicus sub persona ludimagistri, decem pueros examinantis, postulat multifaria proferri linguae arabicae artificia et praecepta. Hagrensi, XXXXVII, agens ille chirurgum, et cum filio altercans, tanquam peregrino, larga lucratur dona. Haramitico, XXXXVIII, narrat, se vidisse virum quaerentem, quo modo Deus sibi reconciliari possit, ideoque cum consilium ei dedisset, filiam suam e captivitate Graecorum redimendi, non sine munere abiisse. Sasanico, IXL, ultima, quae morti propinquus Abu Seidus filio dederit, continet praecepta, Sasanidarum quasi testamentum. Bazrensi, L, Haretus Hammamita, postquam laudes urbis Bazrae celebravit, refert, quomodo Abu Seidus, miraculo convertus, vitam Suphicam complexus, factusque Sarugi antistes, pictatis fama inclaruerit, ac decantato, quo ad poenitentiam hortaretur, carmine, ipsi valedixerit.

The book keeps going

Keep reading, and see it illustrated

Reading is free forever. Sign up and watch scenes appear while you read.

Illustrated scene from The Adventures of Sherlock HolmesIllustrated scene from FrankensteinIllustrated scene from The Great Gatsby

Scenes Storieta drew for other classics.

New illustrated classics

A new classic, drawn, in your inbox.

Once or twice a month: the latest books to get full character casts, scene art, and free comic editions. No account needed.