Public-domain ebook
S. Patricii Confessio, in epistola ad Hibernos explicata
Language: la359 downloads on Project Gutenberg
Subjects
Public-domain ebook sourced from Project Gutenberg #74617.
Public-domain ebook
Language: la359 downloads on Project Gutenberg
Subjects
Public-domain ebook sourced from Project Gutenberg #74617.
The opening · free to read
I. Ego Patricius peccator, rusticissimus et minimus omnium fidelium, et contemptibilissimus apud plurimos, patrem habui Calpornium diaconem, filium quondam Potiti presbyteri, qui fuit in vico Bonavem Taberniae: villulam Enon prope habuit, ubi capturam dedi. Annorum eram tunc fere sedecim. Deum verum ignorabam; et Hiberione in captivitate adductus sum, cum tot millibus hominum, secundum merita nostra, quia a Deo recessimus et praecepta ejus non custodivimus, et sacerdotibus nostris non obedientes fuimus, qui nostram salutem admonebant: et Dominus induxit super nos iram animationis suae, et dispersit nos in gentibus multis, etiam usque ad ultimum terrae, ubi nunc parvitas mea esse videtur inter alienigenas. Et ibi Dominus aperuit sensum incredulitatis meae, ut vel sero rememorarem delicta mea, et ut converterer toto corde ad Dominum Deum meum; qui respexit humilitatem meam, et misertus est adolescentiae et ignorantiae meae, et custodivit me antequam scirem eum, et antequam saperem vel distinguerem inter bonum et malum, et munivit me et consolatus est me, ut pater filium.
II. Unde autem tacere non possum, neque expedit quidem, tanta beneficia et tantam gratiam quam mihi (Dominus praestare) dignatus (est) in terra captivitatis meae: quia haec est retributio nostra, ut post correctionem vel agnitionem Dei exaltaremur, et confiteremur mirabilia ejus coram omni natione quae est sub omni coelo: quia non est alius Deus, nec unquam fuit nec erit post hunc, praeter Deum Patrem ingenitum sine principio, a quo est omne principium, omnia tenens, ut diximus: et hujus Filium Jesum Christum, quem cum Patre scilicet fuisse semper testamur, ante originem saeculi, spiritualiter apud Patrem, inenarrabiliter genitum ante omne principium, et per ipsum facta sunt visibilia et invisibilia, hominem factum devicta morte, in coelos ad Patrem receptum. Et dedit illi omnem potestatem super omne nomen coelestium et terrestrium et infernorum, ut omnis lingua confiteatur, quia Dominus et Deus est Jesus Christus (Philip. II, 10, 11): quem credimus, et exspectamus adventum ipsius; mox futurus judex vivorum et mortuorum, qui reddet unicuique secundum facta sua, et infudit in nobis abunde Spiritus sancti donum et pignus immortalitatis, qui facit credentes et obedientes, ut sint filii Dei Patris et cohaeredes Christi, quem confitemur et adoramus, unum Deum in Trinitate sacri nominis. Ipse enim dixit per prophetam: Invoca me in die tribulationis tuae, et liberabo te, et magnificabis me (Jer. XXIX, 12; Psal. LXXX, 8). Et iterum inquit: Opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est (Tob. XII, 7).
III. Tamen etsi in multis imperfectus sum, opto fratres et cognatos meos scire qualitatem meam, ut possint perspicere votum animae meae. Non ignoro testimonium Domini mei qui in psalmo testatur: Perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7) et iterum: Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11). Et idem Dominus in Evangelio inquit: Verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Unde autem vehementer (debueram) cum timore et tremore metuere hanc sententiam in die illa, ubi nemo poterit se subtrahere vel abscondere, sed omnes omnino reddituri sumus rationem etiam minimorum peccatorum ante tribunal Christi Domini. Quapropter olim cogitavi scribere, sed usque nunc haesitavi. Timui enim ne inciderem in linguam hominum: et quia non legi, sicut caeteri qui optime itaque jure et sacras litteras utroque pari modo combiberunt, et sermonem illorum ex infantia nunquam mutaverunt, sed magis ad perfectum semper addiderunt.
IV. Nam sermo et loquela nostra translata est in linguam alienam, sicut facile potest probari ex saliva scripturae meae, qualiter sum ego in sermonibus instructus atque eruditus; quia inquit Sapiens: Per linguam dignoscitur et sensus, et scientia, et doctrina veritatis (Eccli. IV, 29). Sed quid prodest excusatio juxta veritatem, praesertim cum praesumptione? quatinus modo ipse appeto in senectute mea, quod in juventute non comparavi, quia obstiterunt (peccata mea) ut confirmarem quod ante non perlegeram. Sed quis me credit? Etsi dixero quod ante praefatus sum; adolescens, imo pene puer imberbis capturam dedi, antequam scirem quid peterem, vel quid vitare debueram. Unde ego hodie erubesco et vehementer pertimeo denudare imperitiam meam, quia diserti brevitate sermonis explicare nequeo, sicut spiritus gestit et animus, et sensus monstrat et affectus. Sed si itaque datum mihi fuisset sicut caeteris, verumtamen non silerem propter retributionem. Et si forte videtur apud aliquantos me in hoc praeponere cum mea inscitia et tardiori lingua (scriptum est enim: Linguae balbutientes velociter discent loqui pacem [_Isai._ XXXII, 4]), quanto magis nos appetere debemus qui sumus, inquit, Epistola Christi, in salutem usque ad ultimum terrae, etsi non diserta, sed rata et fortissime scripta in cordibus vestris, non atramento, sed Spiritu Dei vivi (II Cor. III, 2, 3).
V. Et iterum Spiritus testatur: Et rusticatio ab Altissimo creata est (Eccli. VII, 16). Unde ego primus rusticus perfuga, indoctus scilicet qui nescio in posterum providere: sed scio illud certissime, quia utique priusquam humiliarer, ego eram velut lapis qui jacet in luto profundo: et venit qui potens est, et in sua misericordia sustulit me; et quidem scilicet sursum allevavit et collocavit me in summo pariete. Et inde fortiter debueram exclamare, ad retribuendum quoque aliquid Domino ei pro tantis beneficiis ejus, hic et in aeternum, quae mens hominum aestimare non potest. Unde autem admiramini magni et pusilli qui timetis Deum (Apoc. XIX, 5), et vos ignari Domini rhetorici: audite ergo et scrutamini quis me stultum excitavit de medio eorum qui videntur sapientes esse et legis periti, et potentes in sermone et in onmi re. Et me quidem detestabilem hujus mundi prae caeteris inspiravit, etsi talis essem: dummodo autem ut cum metu et reverentia et sine querela fideliter prodessem genti ad quam caritas Christi transtulit, et donavit me in vita mea, si dignus fuero: denique, ut cum humilitate et veraciter deservirem illis.
VI. In mensura itaque fidei Trinitatis oportet distinguere et sine reprehensione periculi notum facere donum Dei et consolationem aeternam, ac sine timore fiducialiter Dei nomen ubique expandere, ut etiam post obitum meum Gallicis relinquerem fratribus et filiis meis quos ego in Domino baptizavi, tot millia hominum. Et non eram dignus neque talis, ut hoc Dominus servulo suo concederet; et post aerumnas et tantas moles, post captivitatem, post annos multos, in gentem illam tantam gratiam mihi donaret, quod ego aliquando in juventute mea nunquam speravi neque cogitavi. Sed postquam Hiberionem deveneram, quotidie (igitur) pecora pascebam et frequens in die orabam, magis ac magis accedebat amor Dei et timor ipsius, et fides augebatur, et spiritus augebatur, ut in die una usque ad centum orationes, et in nocte prope similiter; ut etiam in silvis et monte manebam, et ante lucem excitabar ad orationem per nivem, per gelu, per pluviam: et nihil mali sentiebam, neque ulla pigritia erat in me, sicut modo video, quia tunc in me spiritus fervebat. Et ibi scilicet quadam nocte, in somno audivi vocem dicentem mihi: Bene jejunas, cito iturus ad patriam tuam. Et iterum post paululum tempus, audivi responsum dicens mihi: Ecce navis tua parata est. Et non erat prope, sed forte habebat ducenta millia passus: et ibi nunquam fueram, nec ibi notum quemquam de hominibus habebam.
VII. Et deinde postmodum conversus sum in fugam, et intermisi hominem cum quo fueram sex annis. Et veni in virtute Domini qui viam meam ad bonum dirigebat, et nihil metuebam donec perveni ad navem illam. Et illa (die) qua perveni, profecta est navis de loco suo, et locutus sum, ut haberem unde navigarem cum illis. Et gubernatori displicuit, et acriter cum indignatione respondit: Nequaquam tu nobiscum appetas ire. Et cum haec audissem, separavi me ab illis, ut venirem ad tuguriolum ubi hospitabam; et in itinere coepi orare, et antequam orationem consummarem, audivi unum ex illis fortiter exclamantem post me: Veni cito, quia vocant te homines isti. Et statim ad illos reversus sum; et coeperunt mihi dicere: Veni quia ex fide recipimus te; fac nobiscum amicitiam, quomodo volueris. Et in illa die itaque repuli fugere propter timorem Dei. Verumtamen speravi ab illis, ut mihi dicerent: Veni in fide Jesu Christi; quia gentes erant. Et hoc obtinui cum illis (et protinus navigavimus).
VIII. Et post triduum terram cepimus, et viginti octo dies per desertum iter fecimus, et cibus defuit illis, et fames invaluit super eos. Et alia die coepit gubernator mihi dicere: Quid, Christiane, dicis: Deus tuus magnus et omnipotens est? Quare ergo non potes pro nobis orare, quia nos fame periclitamur? Difficile est enim ut aliquem hominem unquam videamus. Ego enim evidenter dixi illis: Convertimini ex fide et ex toto corde ad Dominum Deum nostrum, quia nihil est illi impossibile, ut hodie cibum mittat vobis in viam vestram, usque dum satiamini: quia ubique abundat illi. Et adjuvante Deo, ita factum est. Ecce grex porcorum in via ante oculos nostros apparuit: et multos ex illis interfecerunt, et ibi duas noctes manserunt bene refecti; et carne eorum relevati sunt, quia multi ex illis defecerunt, et secus viam semivivi derelicti sunt. Et post haec summas gratias egerunt Deo, et ego honorificatus sum sub oculis eorum.
IX. (Et ex hac die abundanter cibum habuerunt.) Etiam mel silvestre invenerunt, et mihi partem obtulerunt. Et unus ex illis dixit. Hoc immolalitium est. Deo gratias exinde nihil gustavi. Eadem vero nocte eram dormiens, et fortiter tentavit me satanas, cujus memor ero quandiu fuero in hoc corpore. Et cecidit super me veluti saxum ingens, et nihil membrorum meorum praevalens. Sed unde mihi venit, ignoro, in spiritum ut Heliam vocarem. Et inter haec vidi in coelo solem oriri; et dum clamarem: Heliam! Heliam! totis viribus meis, ecce splendor solis decidit super me, et statim discussit a me omnem gravitudinem. Et credo quod a Christo Domino meo (subventus sum, et Spiritus ejus jam tunc) clamabat pro me, et spero quod sic erit in die pressurae meae, sicut in Evangelio inquit (In illa die) Dominus (testatur): Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X. 20).
X. Et iterum post annos (non) multos adhuc capturam dedi. Ea nocte prima itaque mansi cum illis. Responsum autem divinum audivi dicens mihi: Duos menses eris cum illis; quod ita factum est. Nocte illa sexagesima liberavit me Dominus de manibus eorum. Ecce in itinere providit nobis cibum et ignem, et siccitatem quotidie: donec quarto decimo die pervenimus ad homines. Sicut superius insinuavi, viginti et octo dies per desertum iter fecimus, et ea nocte qua pervenimus ad homines, de cibo vero nihil habuimus. Et iterum post paucos annos in Britanniis eram cum parentibus meis, qui me ut filium susceperunt: et ex fide rogaverunt me, ut vel modo ego (post tantas tribulationes quas pertuli) nunquam ab illis discederem. Et ibi scilicet vidi in visu nocte virum venientem quasi de Hiberione cui nomen Victoricius, cum epistolis innumerabilibus: et dedit mihi unam ex illis, et legi principium epistolae continentem: Vox Hiberionacum. Et dum recitabam principium epistolae, putabam ipso momento, audire vocem ipsorum qui erant juxta silvam Focluli, quae est prope mare Occidentale. Et sic exclamaverunt quasi ex uno ore: Rogamus te, sancte puer, ut venias et adhuc ambules inter nos. Et valde compunctus sum corde, et amplius non potui legere, et sic expergefactus sum. Deo gratias, quia post annos plurimos praestitit illis Dominus secundum clamorem eorum.
The book keeps going
Reading is free forever. Sign up and watch scenes appear while you read.



Scenes Storieta drew for other classics.
New illustrated classics
Once or twice a month: the latest books to get full character casts, scene art, and free comic editions. No account needed.