Storieta
English
Save & sign up

About this book

Apicius, auctor culinae Romanae, congregavit in hoc volumine decem librorum, quorum titulus “X libri qui dicuntur De re coquinaria” indicat amplam copiam praeceptorum gastronomicorum. Editio praesens, quae ex pluribus codicibus, inter quos Vaticanus lat. 6803 et codices Fuldensis, V, E, et V, collata est, praebet textus fragmentarios, sed diligenter emendatos, qui a Vinidario Gothi excerpti sunt et a Schuchio commentati. In primis libris, “Epimeles”, lector invenit series instructionum, a “condito paradoxo” usque ad “melizomum perpetuum”, quae, licet in lingua vulgari redactae, retinent antiquas rationes mixturas melis, vini, et aromatum. Prologus praebet indices codicum, notitias de variis editionibus, atque indicem capitulorum, ita praebens contextum criticum ad intellegendum processum transmissionis textus a saeculo IV‑V usque ad editiones recentiores.

Stilus huius operis est technicus et formulaicus, cum dictione Latina et occasionalibus locutionibus vulgaribus, quae ostendunt evolutionem linguae inter saecula. Vocabulum est densum, plenum terminorum culinariorum, medicamentorum, et technicarum, quod requirit patientiam et studium. Lectores qui se delectant in studiis classicis, historiae gastronomiae, aut investigatione philologica, invenient in hoc libro thesaurum valuorum ad explorandum sapores et praxim culinam Romanam, simul cum insightibus de transmissione textuum medievalium.

Who appears in Apicii librorum X qui dicuntur De re coquinaria quae extant

  • ApiciusMiddle‑aged Roman gentleman, bald head, trimmed beard, wearing a white toga with a purple stripe, holding a bronze ladle
  • Vinidario GothiElderly Gothic scholar, long grey hair, full beard, fur‑trimmed cloak over a simple tunic, parchment scroll in hand
  • SchuchioMedieval monk‑scholar, shaved head, thin spectacles, brown habit with a leather satchel, seated at a wooden desk

The opening · free to read

Praefatio

De Apiciani libri fatis et codicibus exposuimus Giarratano in libello ‘I codici dei libri de re coquinaria di Celio, Napoli 1912’, Vollmer in Sitz.-Ber. d. Bayer. Akad. d. Wiss. phil.-hist. Kl. 1920 Abh. 6. pauca addenda videntur: codicem Caesenatem interim inspexit et contulit Giarratano, nullius est preti. nec maioris cod. Vat. lat. 6803 papyrius fol. 71-96, quem in Skutschii et Ihmii usum contulerat Samter. quae ad usum huius editionis maxime necessaria erunt, luculente digesta habes in indice codicum post hanc praefationem.

edidimus igitur et ipsos Apicii libros quos putant, qui tamen non pleni nec integri sunt, sed saeculo fere IVº vel Vº epitomati et vulgari sermone aliquatenus adulterati, et excerpta Vinidarii Gothi, qui saeculo fere VIº et ipse opusculum Apicianum tunc adhuc plenum suum in usum compilavit, magis etiam quam ille prior excerptor licentiis sermonis vulgaris indulgens. hos squalores et quidquid librarii insequentes similiter deturpaverunt detersimus quoad licebat: composita et aestimata sunt vulgaris sermonis vestigia apud Vollmerium l.l.

edidimus, inquimus, hos libros nec tamen ignoramus nos nihil fere agere potuisse nisi ut recenseremus ea quae tradita sunt abstersis maculis gravissimis, vere emendaturum non esse nisi qui plenam rerum scientiam habeat et tam excussis fontibus graecis et latinis quam experimentis factis cognoverit quid Apicius praecipere potuerit, quid re vera praeceperit.

plene attulimus varias lectiones codicum EV ita tamen ut discrepantias pure orthographicas praetermitteremus. restituimus contra Schuchium, cuius tamen numeros paragraphos in margine addidimus, dispositionem librorum per capita et capitula ab ipso ut opinamur auctore institutam.

indices adiecimus quales per haec tempora addere licebat, sperantes fore ut aliquando aliquis plene technica artis coquinariae verba graeca et latina colligat et explicet.

restat ut lectores moneamus optime de hac editione olim meritos esse W. Studemund et M. Ihm excutiendo codices E et V; lectiones codicis V nos exhibemus secundum photographa optima, in codice E reddimus collationem Studemundii nostrum in usum repetitam expletam correctam liberalissime a W.M. Lindsay et ab E.A. Lowe, qui nuper de hoc codice E exposuit in Berliner Philol. Wochenschrift 1920 p. 1174.

+Lucae+ et +Monaci+ C. Giarratano. Fr. Vollmer.

The book keeps going

Keep reading, and see it illustrated

Reading is free forever. Sign up and watch scenes appear while you read.

Illustrated scene from Alice's Adventures in WonderlandIllustrated scene from The Adventures of Sherlock HolmesIllustrated scene from Frankenstein

Scenes Storieta drew for other classics.

New illustrated classics

A new classic, drawn, in your inbox.

Once or twice a month: the latest books to get full character casts, scene art, and free comic editions. No account needed.